- ALPHONSUS X
- ALPHONSUS, X.Hispaniae Rex, post Patrem Fernandum 3. A C. 1252. Cognomine Sapiens, Historicus, Philosophus et Mathematicus insignis, a quo tabulae Alphonsinae. Iolantam, Arragoniae Regis filiam repudiaturus, turbas exspectavit, quae compositae. In bello contra Mauros felix, Imperium Germanicum oblatum recusavit, Occidentalis Imperatoris titulô contentus. Sed a Sanctio silio, de throno deturbatus, maerore confectus obiit, A. C. 1282. regni 32. Roderic. Mariana, Turquet. Genebr. Rex hic in tabulas altronomicas convocatis undique Mathematicis insignibus, 40. ut alii, 200. coronatorum milia impendit, Alexandri erga Aristorelem in animalium historiam liberalitate pene exaequatâ. Ramus. Dicere solebat, se malle privatim vivere, quam eruditione carere. Virtutes eius a Blondo, Sabellico, aliisque celebrantur. Gravi morbô laborans, remedia medicis frustra praescribentibus, coepit legere Q. Curtii historiam de Alexandro, adeoque illius dulcedine captus fuit, ut, sanitate recuperatâ, dixerit, Valeant Avicenna, Hippocrates, Mediciceteri: Vivat Curtius sospitator meus. Biblia quoque cum Commentariis quatuordecies perlegit. Anton. Panormitanus l. de rebue gestis Alphonsi. Genebr. Ceterum a reverentia Numinis parum laudandus, si vera sunt, quae de ipso Lipsius habet, Monit. Polit. c. 4. Alphons, si sit Germanicum nomen, idem est quod Helfuns, i. e. our help: et a Gothis profectum est, ut videtur. Nam Alphonsus primus huius nominis Rex Hispaniarum, A. C. 740. a Gothis descendit. Camdenus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.